Liber Job*

Caput 29: Versus 14

Justitia indutus sum.Ille justitia sicut vestimento induitur, etc., usque ad qui de culpa, quam superat, elevatur.Et diademate judicio meo.Justorum judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infirmis, sed sursum remunerati concupiscunt.Indutus sum judicio:quod comparatur coronae quae supra ponitur, quia in coelo quaerit coronari, non in terra. Bona sua aperit, ut amici non increpantes erigantur, sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus.
(* Traductions européennes)